[720] Lingard, vol. v., p. 533.

[721] The History of the British Army, by the Hon. J. W. Fortescue, vol. i., pp. 126, 138.

[722] Notes on the History of Trinity College, by W. W. Rouse Ball, p. 49.

[723] Harradon, History of the University of Cambridge, p. 185.


APPENDIX.

A.

ORATIO SOLITA RECITARI SINGULO DIE ANTE IMAGINEM CHRISTI.

Concede mihi, misericors Deus, quæ tibi placita sunt ardenter concupiscere, prudenter investigare, veraciter agnoscere, et perfecte adimplere ad laudem et gloriam nominis tui. Ordina statum meum, et quod a me requiris ut faciam, tribue ut sciam; et da exequi sicut oportet et expedit animæ meæ. Da mihi Domine Deus meus, inter prospera et adversa non deficere, ut in illis non extollar et in istis non deprimar; de nullo gaudeam vel doleam nisi quod ducat ad te vel abducat a te. Nulli placere appetam vel displicere timeam nisi tibi. Vilescant mihi Domine omnia transitoria, et cara mihi sint omnia tua. Tædeat me gaudii quod est sine te, nec aliud cupiam quod est extra te. Delectet me Domine, labor qui est pro te; et tædiosa sit mihi omnis quies quæ est sine te. Frequenter da mihi, Domine, cor ad te dirigere, et in defectione mea cum emendationis proposito dolendo pensare. Fac me Domine Deus obedientem sine contradictione, pauperem sine defectione, castum sine corruptione, patientem sine murmuratione, humilem sine fictione, et hilarem sine dissolutione, tristem sine dejectione, maturum sine gravitate, agilem sine levitate, timentem te sine desperatione, veracem sine duplicitate, operantem bona sine præsumptione, proximum corripere sine elatione, ipsum ædificare verbo et exemplo sine simulatione. Da mihi, Domine Deus, cor pervigil quod nulla abducat a te curiosa cogitatio: da nobile, quod nulla deorsum trahat indigna affectio: da rectum, quod nulla seorsum obliquet sinistra intentio: da firmum, quod nulla frangat tribulatio: da liberum, quod nulla sibi vindicet violenta affectio. Largire mihi, Domine Deus meus, intellectum te cognoscentem, diligentiam te quærentem, sapientiam te invenientem, conversationem tibi placentem, perseverantiam fidenter te expectantem, et fiduciam te finaliter amplectentem, tuis pænis hic affligi per pœnitentiam, tuis beneficiis in via uti per gratiam, tuis gaudiis et præmiis in patria perfrui per gloriam. Qui vivis et regnas Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.