Si volueris per daemones haberi scientem, qui in forma magistri ad te veniet cum tibi placuerit, expedit tibi primo habere quandam cameram fulgentem et nitidam, in qua nunquam mulier non conversetur, nec vir ante inchoationem triginta diebus, computato itaque tempore taliter quod xxxj die fit luna crescens[327] –o– ☿ eius hora, castus per septimanam, rasus totus, ac etiam lotus, necnon vestimentis albis indutus. Solus in ortu solis, in quo, et ipsa hora ☿ habeas quoddam vas in quo sit lignum aloes camphora et cipressum cum igne, ex quibus fiat fumus, et primo te totum suffumiga, scilicet primo faciem, deinde alia, postea etiam totam cameram. Quo facto, habeas oleum bacharum et totum te unge a capite usque ad pedes, hoc facto, volve te primo versus 🜚 ortum, et sic dic, flexis genibus: O admirabilis et ineffabilis et incomprehensibilis, Qui omnia ex nihilo formasti, apud quem nihil impossibile est, te deprecor cum humilitate vehementi ut mihi, famulo tuo tali, tribuas gratiam cognoscendi potentiam tuam, Qui vivis et regnas cum Deo Patre per omnia saecula saeculorum, Amen. Praesta quaesumus mihi tutellam angeli tui, qui me custodiat, protegat, atque defendat, et adjuvet ad huius operis consummationem, et faciat me potentem contra omnes spiritus ut vincam etiam dominer eis, et ipsi adversus me terrendi vel laedendi nullam habeant potestatem, Amen, [here follow verses 25-28 of Psalm 119.] Similiter versus occasum, meridiem, et septentrionem, et debes scire quod, quando vertis te, debes te totum expoliare nudum, deinde dicere has orationes: quo facto, debes te induere dicendo hunc psalmum, [Psalm 76: 1-.] usque quomodo cogitatio hominis, etc. quo dicto, et inducto, dic tu haec verba [Psalm 37: 30.] Quibus dictis habeas unum frustrum panni albi de lana, quae nunquam fuerit in usu, et habeas quandam columbam albam totam vel –o– cuiuscumque coloris sit, et trunca eius collum, et collige eius sanguinem in vase vitreo, et de dicta columba sive –ͨoͦ–ͬ sanguinando dictum cor in 1º. o. Fac cum dicto corde cruentato, in dicto panno, circulum, ut apparet inferius, quo facto, intra circulum cum ense in manu: qui ensis debet esse lucidissimus, cum quo ense avis caput debet truncari ut dictum est, et ipsum tenendo per cuspidem, aspiciendo versus orientem, dic sic: O misericordissime Deus, Creator omnium, et omnium scientiarum Largitor, Qui vis magis peccatorem vivere, ut ad penitentiam valeat pervenire, quam ipsum mori sordidum in peccatis, Te deprecor toto mentis affectu ut cogas et liges istos tres demones, videlicet Appolyin, Maraloch, Berich, ut debeant per virtutem et potentiam tuam mihi obedire, servire, et parere, sine aliquo fraude, malignatione vel furore, in omnibus quae praecipio: Qui vivis et regnas in unitate Spiritus Sancti, Amen. Debet haec enim oratio dici novies versus orientem, deinde debes dicere, Appolyin, Maraloch, Berich, Ego talis vos exorcizo et conjuro ex parte Dei Omnipotentis Qui vos vestra elatione jussit antra subire profundi, ut debeatis mittere quendam spiritum peritum dogmate omnium scientiarum, qui mihi sit benivolus, fidelis, et placidus ad docendum omnem scientiam quam voluero, veniens in formam magistri ut nullam formidinem percipere valeam, fiat, fiat, fiat. Item conjuro vos per Patrem et Filium et Spiritum Sanctum ut per haec sancta nomina quorum virtute ligamen, scilicet Dober, Uriel, Sabaoth, Semonyi, Adonayi, Tetragramaton, Albumayzi, Loch, Morech, Sadabyin, Rodeber, Donnel, Parabyiel, Alatuel, Nominam, et Ysober, quatenus vos tres reges maximi et mihi socii, mihi petenti, unum de subditis vestris mittere laboretis, qui sit magister omnium scientiarum et artium, veniens in forma humana, placibilis aplaudens mihi et erudens me cum amore ita et taliter quod in termino xxxta dierum talem scientiam valeam adipisci, promittens post sumptionem scientiae dare libi licentiam recedendi, ut hoc etiam totiens dici debet. Hac oratione vero dicta, ensem depone et involve in dicto panno, et facto vasiculo, cuba super ipso ut aliquantulum dormias. Post sompnum vero surge et induas te: quia facto vasiculo homo se spoliat et intrat cubiculum ponendo dictum vasiculum super capite. Est autem sciendum quod dictis his conjurationibus somnus acculit virtute divina, in somno autem apparebunt tibi tres maximi reges, cum famulis innumeris militibus peditibus, inter quos est etiam quidam magister apparens, cui ipsi tres reges jubent ad te ipsum venire paratam. Videbis enim tres reges fulgentes mira pulcritudine, qui tibi in dicto sompno viva voce loquentur dicentes, Ecce tibi Domini quod multotiens postulasti, et dicent illi magistro, Sit iste tuus discipulus quem docere tibi jubemus omnem scientiam sive artem quam audire voluerit. Doce illum taliter et erudi ut in termino xxx dierum in qualem scientiam voluerit, ut summus inter alios habeatur:[328] et ipsum audies et videbis eum respondere, dictum mei libentissime faciam quicquid vultis. His dictis reges abibunt et magister solus remanebit, qui tibi dicet, Surge, ecce tuus magister. His vero dictis, excitaberis statim et aperies occulos et videbis quendam magistrum optime indutum, qui tibi dicet, Da mihi ensem quem sub capite tenes. Tu vero dices Ecce discipulus vester paratus est facere quicquid vultis; tamen debes habere pugillarem et scribere omnia quae tibi dicet. Primo debes quaerere, O magister, quod est nomen vestrum: ipse dicet, et tu scribes; secundo, de quo ordine, et similiter scribe: his scriptis, dabis ensem, quo habito, ipse recedet dicens, Expecta me donec veniam: tu nihil dices. Magister vero recedet et secum portabit ensem, post cuius recessu tu solves pannum, ut apparet inferius,[329] etiam scribes in dicto circulo nomen eius scriptum per te, et scribi debet etiam cum supradicto, O, quo scripto involve dictum pannum et bene reconde: his factis debes prandere solo pane et pura aqua, et illa die non egredi cameram et cum pransus fueris accipe pannum et intra circulum versus Appolyim et dic sic, O rex Appolyim magne potens et venerabilis ego famulus tuus in te credens, et omnino confidens, quia tu es fortior, et valens per incomprehensibilem majestatem tuam, ut famulus et subditus tuus talis, magister meus, debeat ad me venire quam citius fieri potest, per virtutem et potentiam tuam quae est magna et maxima in saecula saeculorum, Amen. et similiter dicere versus Maraloth, mutando nomen, et versus Berith similiter, his dictis accipe de dicto sanguine et scribe in circulo nomen tuum cum supradicto corde ut hic apparet inferius. Deinde scribe cum dicto corde in angulis panni illa nomina ut hic apparent. Si autem sanguis unius avis non tibi sufficeret, potes interficere quot tibi placent: quibus omnibus factis, sedebis per totum diem in circulo aspiciens ipsum, nihil loquendo; cum vero sero fuerit, plica dictum pannum spoliato, et intra cubiculum ponendo ipsum sub capite tuo, et cum posueris dici sit plana voce, O Appolyin, Maraloch, Berich, Sathan, Belyal, Belzebuch, Lucifer, supplico vobis ut precipiatis magistro meo, nominando eius nomen, ut ipse debeat venire solus ante eras ad me, et docere me talem scientiam sine aliqua alia fallacia, per Illum Qui venturus est judicare vivos et mortuos et saeculum per ignem, Amen. Cave igitur et praecave ne signum ✠ facias, propter magnum periculum. In sompno scies quia videbis magistrum tota nocte loqui tecum, interrogans a te qualem scientiam vis adiscere, et tu dices, talem. Itaque ut dictus est tota nocte cum eo loqueris. Cum itaque excitatus fueris in ipsa nocte, surge et accende candelam, et accipe dictum pannum et dissolve, et sede in eo, scilicet in circulo, ubi nomen tuum scriptum est, ad tuum commodum, et voca nomen magistri tui, sic dicens, O talis de talis (sic) ordine, in magistrum meum datum per majores reges tuos, te deprecor ut venies in forma benigna ad docendum me in tali scientia, quia sim probīor omnibus mortalibus docens ipsam cum magno gaudio, sine aliquo labore, ac omni tedio derelicto. Veni igitur ex tuorum parte majoris qui regnat per infinita saecula saeculorum, Amen, fiat, fiat, fiat. His itaque dictis, ter aspicias versus occidentem, videbis magistrum venire cum multis discipulis, quem rogabis ut omnes abire jubeat, et statim recedent: quo facto, ipse magister dicet quam scientiam audire desideras; tu dices talem, et tunc incipies, memento enim quia tantum adiscens memoriae commodabis et omnem scientiam quam habere volueris adisces in termino xxx dierum. Et quando ipsum de camera abire volueris, plica pannum et reconde, et statim recedet: et quando ipsum venire volueris, aperi pannum, et subito ibidem apparebit continuando lectiones. Post vero terminum xxx dierum, doctus optime in illa scientia evades, et fac tibi dare ensem tuum, et dic ut vadat, et cum pace recedat. Debes iterum dicere cum pro alia ipsum invocabis habenda scientia, quod tibi dicet ad tuum libitum esse paratum. Finis capituli scientiae. Explicit nicromantiae experimentum illustrissimi doctoris Domini Magistri Michaelis Scoti, qui summus inter alios nominatur Magister, qui fuit Scotus, et servus praeclarissimo Domino suo Domino Philipo Regis Ceciliae coronato; quod destinavit sibi dum esset aegrotus in civitate Cordubae, etc. Finis


APPENDIX II

Fondo Vaticano 4428, ms. perg. in fol. saec. xiii. cum min.

p. 1 recto. ‘Incipit Logica Avicennae. Studiosam animam meam ad appetitum translationis lib. avicennae quem asschiphe i. sufficientiam nuncupavit invitare cupiens, et quaedam capitula … in latinum eloquium ex arabico transmutare.’ Then follows a column and a half commencing: ‘Dixit abunbeidi filius ab,’ (? avicennae) which seems to give an account of the manner in which he was wont to compose. At the middle of col. 2 begins a new paragraph:—‘Dixit princeps abualy alhysenni filius abdillei filius sciue’ noted in the margin as: ‘Vita avicennae.’ This closes at the middle of the first col. of p. 1, verso.

p. 8 recto. A footnote says ‘translatus ab auendbuch de libro avicennae de logico.’

p. 9 recto. ‘Incipit collectio secundi libri sufficientiae a principiis ph’ici prologus. Dixit princeps Avicenna. Postquam expedivimus nos auxilio dei.’ A short prologue follows extending to three-quarters of a col. Then follows the treatise: ‘Iam nosti ex tractatu.’ It closes on p. 20 recto with the words ‘per se notae sunt. Explicit liber phisicorum avicennae Amen.’

p. 20 verso. ‘Incipit liber Avicennae de celo et mundo, seu collectiones expositionum ab antiquis graecis in librum Aristotelis. Expositiones autem istae in quatuordecim continentur capitulis. Per unum quod corpus perficiens.’ This tract closes on

p. 27 recto. with the words ‘completum xv capitulum, et ideo completione completus est liber totus, et laus sit creatori nostro et largitori … et sic pax et salus omni animae modestae et benignae. Amen.