"De servis vero, qui pro qualibet culpa ad ecclesiæ septa confugerint, id statuimus observandum, ut, sicut in antiquis constitutionibus tenetur scriptum, pro concessa culpa datis a domino sacramentis, quisquis ille fuerit, expediatur de venia jam securus. Enim vero si immemor fidei dominus trascendisse convincitur quod juravit, ut is qui veniam acceperat, probetur postmodum pro ea culpa qualicumque supplicio cruciatus, dominus ille qui immemor fuit datæ fidei, sit ab omnium communione suspensus. Iterum si servus de promissione veniæ datis sacramentis a domino jam securus exire noluerit, ne sub tali contumacia requirens locum fugæ, domino fortasse dispereat, egredi nolentem a domino eum liceat occupari, ut nullam, quasi pro retentatione servi, quibuslibet modis molestiam aut calumniam patiatur ecclesia: fidem tamen dominus, quam pro concessa venia dedit, nulla temeritate transcendat. Quod si aut gentilis dominus fuerit, aut alterius sectæ, qui a conventu ecclesiæ probatur extraneus, is qui servum repetit, personas requirat bonæ fidei Christianas, ut ipsi in persona domini servo præbeant sacramenta: quia ipsi possunt servare quod sacrum est, qui pro transgressione ecclesiasticum metuunt disciplinam." (Canon 22.)

It is difficult to carry solicitude for the lot of slaves further. This document is very curious.

They forbid bishops to mutilate their slaves: they order that the duty of chastising them should be left to the judge of the town, who, nevertheless, could not cut off their hair, a punishment which was considered too ignominious.

(Concilium Emeritense, anno 666.)

"Si regalis pietas pro salute omnium suarum legum dignata est ponere decreta, cur religio sancta per sancti concilii ordinem non habeat instituta, quæ omnino debent esse cavenda? Ideoque placuit huic sancto concilio, ut omnis potestas episcopalis modum suæ ponat iræ; nec pro quolibet excessu cuilibet ex familia, ecclesiæ aliquod corporis membrorum sua ordinatione præsumat extirpare aut auferre. Quod si talis emerserit culpa, advocato judice civitatis, ad examen ejus deducatur quod factum fuisse asseritur. Et quia omnino justum est, ut pontifex sævissimam non impendat vindictam; quidquid coram judice verius patuerit, per disciplinæ severitatem absque turpi decalvatione maneat emendatum." (Canon 15.)

Priests are forbidden to have their slaves mutilated.

(Concilium Toletanum undecimum, anno 675.)

"His a quibus domini sacramenta tractanda sunt, judicium sanguinis agitare non licet: et ideo magnopere talium excessibus prohibendum est, ne indiscretæ præsumptionis motibus agitati, aut quod morte plectendum est, sententia propria judicare præsumant, aut truncationes quaslibet membrorum quibuslibet personis aut per se inferant, aut inferendas præcipiant. Quod si quisquam horum immemor præceptorum, aut ecclesiæ suæ familiis, aut in quibuslibet personis tale quid fecerit, et concessi ordinis honore privatus, et loco suo, perpetuo damnationis teneatur religatus ergastulo: cui tamen communio exeunti ex hac vita non neganda est, propter domini misericordiam, qui non vult peccatoris mortem, sed ut convertatur et vivat." (Canon 6.)

It should be remarked, that the word familia, employed in the two last canons which we have just cited, should be understood of slaves. The real meaning of this word is clearly shown us by the 74th canon of the 4th Council of Toledo.