(Concilium Parisiense quintum, anno 614.)
"Liberti quorumcumque ingenuorum a sacerdotibus defensentur, nec ad publicum ulterius revocentur. Quod si quis ausu temerario eos imprimere voluerit, aut ad publicum revocare, et admonitus per pontificem ad audientiam venire neglexerit, aut emendare quod perpetravit distulerit, communione privetur." (Canon 5.)
The enfranchised recommended to the Churches shall be protected by the Bishops.
(Concilium Toletanum tertium, anno 589.)
"De libertis autem id Dei præcipiunt sacerdotes, ut si qui ab episcopis facti sunt secundum modum quo canones antiqui dant licentiam, sint liberi; et tantum a patrocinio ecclesiæ tam ipsi quam ab eis progeniti non recedant. Ab aliis quoque libertati traditi, et ecclesiis commendati, patrocinio episcopali tegantur, a principe hoc episcopus postulet." (Canon 6.)
The Church undertakes to defend the liberty and the property acquired by industry of the enfranchised who have been recommended to her.
(Concilium Toletanum quartum, anno 633.)
"Liberti qui a quibuscumque manumissi sunt, atque ecclesiæ patrocinio commendati existunt, sicut regulæ antiquorum patrum constituerunt, sacerdotali defensione a cujuslibet insolentia protegantur; sive in statu libertatis eorum, seu in peculio quod habere noscuntur." (Cap. 72.)
The Church will defend the enfranchised: a regulation which does not distinguish whether they have been recommended to her or not.
(Concilium Agathense, anno 506.)