(Concilium decimum Toletanum, anno 656.)
"Septimæ collationis immane satis et infandum operationis studium nunc sanctum nostrum adiit concilium; quod plerique ex sacerdotibus et levitis, qui pro sacris ministeriis, et pietatis studio, gubernationisque augmento sanctæ ecclesiæ deputati sunt officio, malunt imitari turbam malorum, potius quam sanctorum patrum insistere mandatis: ut ipsi etiam qui redimere debuerunt, venditiones facere intendant, quos Christi sanguine præsciunt esse redemptos; ita duntaxat, ut eorum dominio qui sunt empti in ritu Judaismo convertantur oppressi, et fit execrabile commercium, ubi nitente Deo justum est sanctum adesse conventum; quia majorum canones vetuerunt ut nullus Judæorum conjugia vel servitia habere præsumat de Christianorum cœtu."
Here the Council eloquently reprimands the guilty; it continues:
"Si quis enim post hanc definitionem talia agere tentaverit, noverit se extra ecclesiam fieri, et præsenti, et futuro judicio cum Juda simili pœna percelli, dum modo Dominum denuo proditionis pretio malunt ad iracundiam provocare." (Canon 7.)
Pope St. Gregory the First gives freedom to two slaves of the Church of Rome. Remarkable passage, in which this holy pope explains the motives which induced the Christians to enfranchise their slaves.
"Cum Redemptor noster totius conditor creaturæ ad hoc propitiatus humanam voluerit carnem assumere, ut divinitatis suæ gratia, diruto quo tenebamur captivi vinculo servitutis, pristinæ nos restitueret libertati; salubriter agiter, si homines quos ab initio natura creavit liberos et protulit, et jus gentium jugo substituit servitutis, in ea natura in qua nati fuerant, manumittentis beneficio, libertati reddantur. Atque ideo pietatis intuitu, et hujus rei consideratione permoti, vos Montanam atque Thomam famulos sanctæ Romanæ Ecclesiæ, cui Deo adjutore deservimus, liberos ex hac die civesque Romanos efficimus, omneque vestrum vobis relaxamus servitutis peculium." (S. Greg. l. v. ep. 12.)
Bishops are directed to respect the liberty of those who have been enfranchised by their predecessors. Mention is made of the power given to Bishops to free their slaves who deserve well, and the sum is fixed which they may give them to aid them in living.
(Concilium Agathense, anno 506.)
"Sane si quos de servis ecclesiæ benemeritos sibi episcopus libertate donaverit, collatam libertatem a successoribus placuit custodiri, cum hoc quod eis manumissor in libertate contulerit, quod tamen jubemus viginti solidorum numerum, et modum in terrula, vineola, vel hospitiolo tenere. Quod amplius datum fuerit, post manumissoris mortem ecclesia revocabit." (Canon 7.)