Nos autem licet appellatio ista, minus Canonica videretur, Sedi tamen Apostolicæ deferentes, in personam hominis nullam voluimus proferre sententiam: Cæterum sententias pravi dogmatis ipsius, quia multo infecerant, et sui contagione adusque cordium intima penetraverant, sæpe in audientia publica lectas et relectas, et tam verissimis rationibus, quam Beati Augustini, aliorumque Sanctorum Patrum inductis a Domino Clara-vallensi auctoritatibus, non solum falsas, sed et hæreticas esse evidentissime comprobatas, pridie ante factam ad vos appellationem damnavimus. Et quia multos in errorem perniciosissimum et plane damnabilem pertrahunt, eas auctoritate vestra, dilectissime Domine, perpetua damnatione notari; et omnes qui pervicaciter et contentiose illas defenderint, a vobis, æquissime Pater, juxta pœna mulctari unanimiter et multa precum instantia postulamus.
Sæpe dicto vero Petro, si Reverentia vestra silentium imponeret, et tam legendi, quam scribendi prorsus interrumperet facultatem, et libros ejus perverso sine dubio dogmate respersos condemnaret, avulsis spinis et tribulis ab Ecclesia Dei, prevaleret adhuc læta Christi seges succrescere, florere, fructificare. Quædam autem de condemnatis a nobis capitulis vobis, Reverende Pater, conscripta transmisimus, ut per hæc audita reliqui corpus operis facilius æstimetis.
Observe how St Bernard explains the system and errors of the celebrated Abelard. In chapter 1 of the treatise which he wrote, De erroribus Petri Abailardi, he says:
"Habemus in Francia novum de veteri magistro Theologum, qui ab ineunte ætate sua in arte dialectica lusit; et nunc in scripturis sanctis insanit. Olim damnata et sopita dogmata, tam sua videlicet quam aliena suscitare conatur, insuper et nova addit. Qui dum omnium quæ sunt cœlo sursum, et quæ in terra deorsum, nihil præter solum Nescio nescire dignatur; ponit in cœlum os suum, et scrutatur alta Dei, rediensque ad nos refert verba ineffabilia, quæ non licet homini loqui. Et dum paratus est de omnibus reddere rationem, etiam quæ sunt supra rationem, et contra rationem præsumit, et contra fidem. Quid enim magis contra rationem, quam ratione rationem conari transcendere? Et quid magis contra fidem; quam credere nolle, quidquid non possit ratione attingere?"
In chapter 4, he sums up, in a few words, the aberrations of the dialectician:
"Sed advertite cætera. Omitto quod dicit spiritum timoris Domini non fuisse in Domino: timorem Domini castum in future seculo non futurum: post consecrationem panis et calicis priora accidentia quæ remanent pendere in aere: dæmonum in nobis suggestiones contactu fieri lapidum et herbarum, prout illorum sagax malitia novit; harum rerum vires diversas, diversis incitandis et incendendis vitiis, convenire: Spiritum Sanctum esse animam mundi: mundum juxta Platonem tanto excellentius animal esse, quanto meliorem animam habet Spiritum Sanctum. Ubi dum multum sudat quomodo Platonem faciat Christianum, se probat ethnicum. Hæc inquam omnia, aliasque istiusmodi nænias ejus non paucas prætereo, venio ad graviora. Non quod vel ad ipsa cuncta respondeam, magnis enim opus voluminibus esset. Illa loquor quæ tacere non possum.
"Cum de Trinitate loquitur," says he in his letter 192, "sapit Arium, cum de Gratia sapit Pelagium, cum de persona Christi sapit Nestorium."
Pope Innocent, condemning the doctrines of Abelard, says: "In Petri Abailardi perniciosa doctrina, et prædictorum hæreses, et alia perversa dogmata catholicæ fidei obviantia pullulare cœperunt."