Τὴν ἁγίαν τεσσαρακοστήν.
Codices quibus usus est Valesius, eodem modo, quo nos jam transcripsimus, legunt atque interpungunt.... Et huic quidem lectioni favit Σύνοψις τῆς εὐαγγελικῆς ἱστορίας, in quam Beatus Rhenanus in præf. ad Ruffinum se incidisse refert, ubi hæc Irenæi verba sic citantur, seu potius explicantur: Οἱ μὲν γὰρ μίαν μόνον ἡμέραν ἐνήστευον, οἱ δὲ δύο, οἱ δὲ πλείονας· οἱ δὲ μʹ ὥρας μόνας ἡμερινὰς καὶ νυκτερινὰς, ὥραν ἀντὶ ἡμέρας, νηστεύοντες. Quod etiam observatum est a doctissimo nostro Petro Gunning jam episcopo Cicestriensi in appendice ad tractatum de paschali jejunio. Verum multa sunt quæ huic lectioni refragantur. Ut alia omittam, quis miri hujus jejunii quadraginta horis commensurati, e veteribus præsertim, meminit? Quadraginta dierum jejunio nihil in antiquis scriptoribus frequentius occurrit; at de quadraginta horarum jejunio altum iis silentium. Porro aliud quoque in his verbis, sic interpunctis, æque si non magis inauditum observare licet, diem viz. quadraginta horis diurnis ac nocturnis commensuratum. Quo nihil absurdius excogitari potest: ac proinde Valesius pro ἡμέραν substituendum putat νηστείαν, ut non dies, sed jejunium quadraginta horis commensuretur. Hanc autem violenter introductam verborum commutationem contra unanimem omnium codicum consensum docti nunquam admittent; præcipue cum e verbis ipsis, ut in omnibus codicibus leguntur, et in nonnullis distinguuntur, verior et ecclesiæ primitivæ ritibus magis consonus sensus elucescat: nimirum Johannes Christophorsonus et Henricus Savilius hunc Irenæi locum sic distinxerunt; ... τεσσαράκοντα. ὥρας τε ἡμερινὰς καὶ νυκτερινὰς συμμετροῦσι τὴν ἡμέραν αὐτῶν. Sic etiam legit et distinxit olim Ruffinus, qui sic vertit: “Quidam enim putant uno tantum die observari debere jejunium, alii duobus, alii vero pluribus, nonnulli etiam quadraginta; ita ut horas diurnas nocturnasque computantes diem statuant.” Quibus verbis nihil aliud indigitatur, quam quod hi uno, illi duobus, alii pluribus, nonnulli etiam quadraginta diebus jejunarunt; omnes autem unamquamque diem, quam jejunii peregerunt, per nocturnas æque ac diurnas horas emensi sunt; ut nulla hora vel diei vel noctis, usque ad numeri dierum, quos sibi constituerant, exitum, jejunium solverent. Contra hanc expositionem H. Valesius duo objicit: primo, quod hinc necessario consequetur, eos qui xl dies jejunabant, toto illo tempore nihil prorsus comedisse, quando quidem horas tam diurnas quam nocturnas jejunio deputabant. Respondeo, nihil minus quam hoc ex dicta expositione consequi: in jejuniis enim celebrandis, præsertim hoc paschali, non ab omni prorsus alimento, ut cuique notum est, sed a carnibus tantum vel aliis fortasse nonnullis ciborum generibus abstinebant; at reliquis vesci licebat. Hoc egregie confirmatur ex concil. Laod. can. 50, quo dicitur δεῖ πᾶσαν τὴν τεσσαρακοστὴν νηστεύειν ξηροφαγοῦντας. Hic enim per totam quadragesimam, ac proinde nocturnas æque ac diurnas horas, jejunare præcipitur; et tamen aridis vesci permittitur; vel potius per istius modi ξηροφαγίαν, sive aridorum esum, totum hoc quadragesimale jejunium celebrari constituitur. Alterum, quod objicit, est, quod cum Irenæus dixerit, alios uno die, alios biduo, alios vero pluribus diebus jejunare, quid necesse est addere alios 40 dies jejunare, cum in eo quod plures dies dixit, quadraginta satis comprehendantur. Respondeo, quod etiamsi nonnullos plures quam duos dies jejunare dixerat, non tamen superfluum erat, eorum etiam, qui xl dies jejunabant, mentionem facere. Cum enim a minimo jejunio, viz. unius diei, inceperit, quidni in maximum quoque expresse desineret, ut maximus viz. dierum numerus, quem quispiam in jejuniis observabat, æque ac minimus innotesceret?
IV. xx. 12. Sic autem et Raab fornicaria semetipsam quidem condemnans, quoniam esset gentilis, omnium peccatorum rea, suscepit autem tres speculatores, qui speculabantur universam terram, et apud se abscondit, Patrem scilicet et Filium cum Spiritu sancto. Et cum universa civitas, in qua habitabat, concidisset in ruinam, canentibus septem tubicinis, in ultimis Raab fornicaria conservata est cum universa domo sua, fide signi coccini: sicut et Dominus dicebat his, qui adventum ejus non excipiebant, Pharisæis scilicet, et coccini signum nullificant, quod erat pascha, redemptio et exodus populi ex Ægypto, dicens: “Publicani et meretrices præcedunt vos in Regno cœlorum.”
The same type is acknowledged by Clement of Rome, in his First Epistle to the Corinthians, § 12. Καὶ προσέθεντο αὐτῇ δοῦναι σημεῖον, ὅπως κρεμάσῃ ἐκ τοῦ οἴκου αὐτῆς κόκκινον, πρόδηλον ποιοῦντες ὅτι διὰ τοῦ αἵματος τοῦ Κυρίου λύτρωσις ἔσται πᾶσι τοῖς πιστεύουσιν καὶ ἐλπίζουσιν ἐπὶ τὸν Θεόν.——Likewise by Justin, Tryph. 111. Καὶ γὰρ τὸ σύμβολον τοῦ κοκκίνου σπαρτίου, οὗ ἔδωκαν ... οἱ κατάσκοποι Ῥαὰβ τῇ πόρνῃ, ... ὁμοίως τὸ σύμβολον τοῦ αἵματος τοῦ Χριστοῦ ἐδήλου, δι᾽ οὗ οἱ πάλαι πόρνοι καὶ ἄδικοι ἐκ πάντων τῶν ἐθνῶν σώζονται, ἄφεσιν ἁμαρτιῶν λαβόντες.
Frag. xix. Λάβε πρὸς σεαυτὸν τὸν Ἰησοῦν υἱὸν Ναυῆ. Ἔδει γὰρ ἐξ Αἰγύπτου Μωüσῆν τὸν λαὸν ἐξαγαγεῖν, τὸν δὲ Ἰησοῶν εἰς τὴν κληροδοσίαν εἰσαγαγεῖν· καὶ τὸν μὲν Μωüσῆν, ὡς νόμον, ἀνάπαυλαν λαμβάνειν, Ἰησοῦν δὲ, ὡς Λόγον, καὶ τοῦ ἐνυποστάτου Λόγου τύπον ἀψευδῆ, τῷ λαῷ δημηγορεῖν· καὶ τὸν μὲν Μωüσῆν τὸ μάννα τοῖς πατράσι τροφὴν διδόναι, τὸν δὲ Ἰησοῦν τὸν νέον ἄρτι [rather ἄρτον], τὴν ἀπαρχὴν τῆς ζωῆς, τύπον τοῦ σώματος τοῦ Χριστοῦ· καθά φησι καὶ ἡ γραφὴ, ὅτι τότε ἐπαύσατο τὸ μάννα Κυρίου μετὰ τὸ φαγεῖν τὸν σῖτον λαὸν ἀπὸ τῆς γῆς.
Clement of Alexandria, Protrept. 9. § 85. & Pædag. I. 7. § 60, makes Joshua a type of Christ, but draws other parallels than those of Irenæus.
IV. xxvii. 2. Et propter hoc Dominum in ea, quæ sunt sub terra, descendisse, evangelizantem et illis adventum suum; remissione peccatorum exsistente his qui credunt in eum. Crediderunt autem in eum omnes qui sperabant in eum, id est, qui adventum ejus prænuntiaverunt, et dispositionibus ejus servierunt, justi et prophetæ et patriarchæ; quibus similiter ut nobis remisit peccata.
Clem. Alex. Strom. VI. 6. § 44. Διόπερ ὁ Κύριος εὐηγγελίσατο καὶ τοῖς ἐν Ἅιδου.——45. Φησὶ γοῦν ἡ γραφή· Λέγει ὁ Ἅιδης τῇ ἀπολείᾳ· Εἶδος μὲν αὐτοῦ οὐκ εἴδομεν, φωνὴν δὲ αὐτοῦ ἠκούσαμεν.... Τί δ᾽ οὐχὶ δηλοῦσιν εὐηγγελίσθαι τὸν Κύριον τοῖς τε ἀπολωλόσιν ἐν τῷ κατακλυσμῷ, μᾶλλον δὲ πεπεδημένοις καὶ τοῖς ἐν φυλακῇ τε καὶ φρουρᾷ συνεχομένοις.——Tertullian de Anima, 55. Christus Deus, quia et homo, mortuus secundum Scripturas, et sepultus secus easdem, huic quoque legi satisfecit, forma humanæ mortis apud inferos functus; nec ante ascendit in sublimiora cœlorum, quam descendit in inferiora terrarum, ut illic patriarchas et prophetas compotes sui faceret.—See also Cyril of Jerusalem, Catech. xiv. 18, 19.
V. xxviii. 3. See p. [215], note 1.
The very ancient writer under the name of Barnabas, contemporary at least with Justin Martyr, says, (Epist. § 11.) Προσέχετε, τέκνα, τί λέγει τό· Συνετέλεσεν ἐν ἓξ ἡμέραις. Τοῦτο λέγει ὅτι συντελεῖ Κύριος ἐν ἑξακισχιλίοις ἔτεσι τὰ πάντα.