Infideles et incredulos, exemplo, virtute, bonis operibus, alloquiisque suasoriis oppugnandi: in Infideles autem et incredulos gladio Crucem aggredientes, propter Crucem gladio praeliandi:
Ab omni impudicitia abhorrendi, et ad nullam carnis operam, nisi debitam, et tantum cum uxore legitima accedendi:
Tandem apud singulas quas adibo Gentes, ipsarum, salvo Religionis Ordinisque jure, legibus et moribus obtemperandi: Gentibus vero Hospitalitate et amicitia Ordinem colentibus, Cuis et Equitis fidelissimi sacra officia praestandi.
Haec sic, coram Equitibus (huicce Conventui adstantibus) Voveo, alta voce Dico, et Vovere Profiteor. Quod Votum Sanguine meo subsigno et confirmo, atque in tabulas (conventuales) iterum scribo et subsigno, subsignantibus supra dictis testibus.
Gloria Patri + et Filio + et Spritui Sancto, +
Amen.
N.B.—The above Vow is always signed with the interpretation explained in the text annexed to it.