Over his tomb in the pavement of the crypt in the cathedral at Urbino.
"D.O.M. In hoc quod Franciscus Maria II., postremus Urbini Dux, sibi paraverat sepulchro, quiescunt ossa Friderici ejus filii immatura morte prærepti, III. Kal. Julii, MDCXXIII., et suæ æt. ann. XVIII."
XII.
From a mural slab in Sta. Chiara, at Urbino.
"Federicum Urbini Principem, in quem Roborea domûs recumbebat, dies fugiens incolumem, cunctisque fortunæ muneribus vidit præfulgentem, eundemque primam intra juventam inopinatâ morte extinctum, dies veniens aspexit, III. Kal. Julii, MDCXXIII. Abi hospes, ac disce felicitatem vere vitream tunc præcipue frangi, cum maxime splendet."
XIII. Duke Francesco Maria II.
From the Church of the Crucifixion, near Urbania.
"Inclina Domine aurem tuam ad preces nostras, quibus misericordiam tuam supplices deprecamur, ut animam famuli tui Francisci Mariæ, Urbini Ducis, quam de hoc seculo migrare jussisti in pacis et lucis regione, constituas, et sanctorum tuorum jubeas, esse consortem."