In tremoribus vulgaribus, æqualibus temporum intervallis, non musculus, sed artus ipsemet alternatim attollitur aut deprimitur, aut in oppositas partes it atque redit per minima tamen spatiola; in palpitatione verò sine ullo ordine musculi unius lacertus subito subsilit, nec regulariter continuoque movetur, sed nunc semel aut bis, nunc minimé intra idem tempus subsilit; an causa irritans in sensorio communi, an in musculo ipse palpitante Quærenda sit, ignoramus. Nosologiæ Methodicæ, Vol. I. p. 559. 1768.

But the adoption which Sauvages has made of this term, will not be regarded as an absolute prohibition from the employment of it here; since the tremor palpitans of Sauvages should be considered rather as a palpitation of the muscles, whilst the motion which is so prominent a symptom in this disease, may be considered as a palpitation of the limbs.

[8] Est et ubi musculi, recte quidem ad voluntatis nutum in actum concitati, injussa dein agilitate atque impetu non reprimendo motus suos accelerant, mentemque invitam præcurrunt. Vitium loquelæ musculis frequens, nec his solis tamen proprium: vidi enim, qui currere, non gradi, poterat[A].

[A] Institution, Patholog. Medicinal. Auctore. H. D. Gaubio. 751.

[9] Ad idem genus morbi altera species rarissima ab auctoribus prætervisa referenda videtur, quam non aptius nominari posse putem quàm scelotyrbem festinantem, seu festiniam.

Sect. II. Scelotyrbe festinans: est peculiaris scelotyrbes species in qua ægri solito more dum gradi volunt currere coguntur, quod videre est apud D. Carquet, et observavit Leydæ illustr. Gaubius. Patholog. instit. 751, et in loquela hæc volubilitas dicitur quâ lingua præcurrit mentem. Video actu mulierem sexagenariam hoc affectam morbo siccitati nervorum tribuendo; laborat enim rheumatismo sicco, seu ab acrimonia sanguinis, dolores nocte a calore recrudescunt, à thermis non sublevantur: ei præscripsi phlebotomiam, et præmissis jusculis ex lactucâ, endiviâ, et collo arietis, lene catharticum, inde vero lacticinia.

Est affinitas cum scelotyrbe, chorea viti, deest flexibilitas in fibris musculorum; unde motus breves edunt, et conatu seu impetu solito majori, cum resistentiam illam superare nituntur, velut inviti festinant, ac præcipiti seu concitato passu gradiuntur. Chorea viti pueros, puellasve impuberes aggreditur; festinia vero senes, et duos tantum hactenus observare mihi contigit. Quam multos autem videmus morbos, paucissimosque observamus. De theoria et pràxi nihil habeo quod dicam; etenim sola experienta praxin cujusvis morbi determinat, et ex hac pro felici vel infausto successu theoria dein elicienda est. Nosolog. Methodic. Auctore, Fr. Boissier de Sauvages. Tomi. II. Part ii. p. 108.

[10] Corporis agitatio continua, indolens, convulsiva, cum sensibilitate.—Linn.

Agitatio corporis vel artuum convulsiva continua, chronica, cum integritate sensuum.—Vogel.

This genus is resolved by Cullen into that of Convulsio. Synops. Nosol. 1803.