[19] De Hermaphroditorum apud Judæos Jure.

‘Androgynorum in Jure Hebraico frequens mentio est, etsi de causis confusæ in ipsis naturæ non admodum sunt solliciti. Nam simplicissime scribunt Androgynum (hæc vox ipsis familiaris est) esse, in quo utriusque sexus membra genitalia sint, quorum unum tamen altero sit luxuriosius & potentius: hinc de jure eorum magis disputant, quod ex corpore juris ipsorum, sive Talmud, transtulimus, verba ergo hæc habentur.

‘Androgynus sua natura partim similis est viris, partim mulieribus: partim viris & mulieribus, partim denique est propria persona, neque viris neque mulieribus similis.

‘I. Viris similis est, quinque modis juxta legem librorum Mosis: 1. Polluendo omnem hominem, omnemque rem, quam tangit, aut quæ ipsum tangit in illo tempore quo semen emittit, quemadmodum & viri modis omnibus polluunt secundum legem Mosis: 2. Quod tenentur in uxorem ducere fratris sui viduam relictam, quæ prolem ab ipso non habuit, uti ut viri secundum legem Mosis obstricti sunt: 3. Quod tenentur incedere vestitu à capite ad calcem more virorum, & pilos abradere more virorum, non mulierum, luxus gratia: 4. Quod illis permissum est mulierem in uxorem ducere, uti & aliis viris, & non nubere viro: 5. Quod tenentur observare præcepta omnia juxta legem Mosis, sicuti omnes viri Judæi observare tenentur: non autem sicuti mulieres, quæ non tenentur omnia Mosis præcepta observare, secundum ea quæ tempora requirunt.

II. ‘Mulieribus autem similis reperitur septem modis secundum legem Mosis: 1. Similis est mulieribus polluendo omnem hominem, aliasque res, quas tangit, aut quæ ipsam tangunt, tempore menstrui, uti & menstruæ mulieres sanguinis fluxu laborant, & tunc polluit per omnia sicuti sexus mulieris secundum Mosis legem: 2. Quod illi non licet cum viro solus in gynæceo versari, aut in locis privatis: sicut ut mulieri secundum legem Mosis prohibitum est: 3. Quod illi concessum, in circuitu attondere angulum capitis sui more mulierum. Quia etiam illi permissum dissipare angulum barbæ suæ, quod tamen viris interdictum secundum legem Mosis: 4. Quod ei licitum est se cadaveribus polluere, & inter mortuos sepultos ambulare, uti & mulier, quod tamen viris inhibitum est secundum Mosis legem: 5. Quod ad testimonium exhibendum non est idoneus, sicut & sexus muliebris non idoneus existit, juxta legem Mosis: 6. Quod illi est prohibitus omnis illegitimus & illicitus concubitus ut & aliis mulieribus: 7. Quod vitiatur illicito concubitu, apud sacerdotes, (id est sacerdoti si nubat) qui sunt de semine Aaronis, ut & mulier vitiatur secundum legem Mosis.

III. ‘Comparatur autem mulieribus & viris sex modis: 1. Percussus ab aliquo, cum illo transigere debet de damno ad summum æstimando a viris & mulieribus secundum legem Mosis: 2. Si contigeret ut aliquis illum imprudenter interimeret, occisorem recipere se opportet in unam civitatum securitatis causa ordinatarum, inque ea ad summi Pontificis obitum manere, non secus ac si virum aut mulierem imprudenter interfecisset, secundum legem Mosis.

‘Si vero ipsum malitiosè aut voluntariè interfecit, etiam ipse occisor mori debet, non secus atque si virum mulieremve interfecisset: 3. Mater pariens Androgynum in puerperio septem diebus immunda haberi debet, propter sexum virilem; rursus verò per alios septem dies pro immunda censeri debet propter sexum fæmineum: quindecem dies immunda censeri debet postquam peperit secundum leges Mosis (id est, numerare debet dies pollutionis ac purificationis, tanquam si filium & filiam genuisset): 4. Androgynus, si ex genere sacerdotali, etiam particeps fit sacrificiorum more aliorum virorum qui sunt ex sacerdotali genere, secundum Mosis legem: 5. Partem habet paternæ atque maternæ hæreditatis: in aliis quinetiam hæreditatibus jure ad illum spectantibus suam partem habet ac vir ac mulier, prout illi omnium optimè cedi potest. 6. Si quis dixerit, cupio ab omnibus rebus mundanis separari, tunc si Androgynus fuerit, in una parte tam masculini quam fæminini generis, debet hoc testari sufficienter, & separatus esse, secundum Mosis legem (id est Naziræatus voto tenetur).

IV. ‘Similis denique neque viris neque mulieribus, sed propria persona existit tribus modis (sive nutrius sexus jus habet): 1. Licet Androgynus aliquem percutiat, vel calumnietur alium, tamen non tenetur satisfacere, secundum legem de viris & mulieribus: sed tanquam singularis persona est, debetque satisfacere secundum Judicium sententiam, aut quomodocunque transigere potest: 2. Si Androgynus votum nuncupaverit, secundum æstimationem personæ suæ Domino, & æstimationem de pretio personæ suæ Dei templo dedicaverit, si non æstimatus fuerit secundum expressam Mosis legem, sicuti viri & mulieres, tantum ut singularis persona secundum Judicium sacerdotis æstimetur, aut quomodocunque transigere potest cum iis qui Dei templo præsunt: 3. Si quis diceret cupio esse nuncupatus Deo, separatus ab omnibus rebus mundanis (sive obstringens se Naziræatus voto) tum si persona illa neque vir, neque mulier, verba ipsius pro nihilo habenda, neque Deo nuncupari debet: hæc ex Judæorum Talmud.

‘Rabbi Meir dixit: Androgynus est creatura per se ipsa ac specialis, neque voluerunt sapientes definire ac statuere, an vir, an mulier judicari deberet. Sed Obthurati alia ratio est: is enim quandoque vir, quandoque mulier est, prout natura in ipso nunc hoc, nunc illud membrum patefacit.’

[20] De Hermaphroditorum Juribus ex Jure tam Canonico, quam Civili.