X. ‘Quæritur etiam num Judex esse possit? Et deciditur quod non, arg. l. 12. ff. de jud. & cap. illiteratos dist. 26. ubi Doctores. Hermaphroditus ponitur inter Infames c. infames 3. 4. 7. Jam vero famosis dignitatum portas non patere liquet, ex l. 2. c. de dig. lib. 12. d. l. 12. §. 2. de jud. judicandi, autem munus, quædam dignitas est & honor. l. 1. privat. cap. 59. Extran. de appel. l. fin. c. quando provoc.

XI. ‘Quæritur, num possit esse Advocatus? Resp. Cum ponatur inter infames, non potest esse Advocatus. 3. q. 7. cap. infames §. in digestis.

XII. ‘Quæritur, num possit esse Arbitrator? Resp. Quod sic, sive judicetur tanquam fæminina, sive tanquam masculus, sive etiam æqualiter incalescat in sexu masculino sic ut in fæminino. Ita docet Bapt. de sanc. Blas. in suo tract. de Arbitro & Arbitra in 6. prin. ver. Sed quæro incidenter. Et ibi subdit, nunquid possit esse Arbiter, & concludit quod sic: si magis incalescit in sexu masculino, quam fæminino: alias secus, ut probatur in l. quæritur ff. de statu hom. Bertachin. par. 2. reper. &c. hermusti.

XIII. ‘Quæritur etiam num Hermaphroditus incidat in pœnam, l. si quis in tantum C. unde vi, secundum Bart. ibi ubi etiam Bald. Item nota, quod magis incalens in sexu masculino, quam fæminino, inducatur ut masculus & l. quæsitum, & ibi Alex. de lib. & posthu. & est tex. in l. quæritur de sta. hom. Joh. Bap. Castel. Hermaphrodita enim per vim alterius possessionem occupans incidit in pœnam. D. constitut. Bar. n. 14. pag. 355. Monochius de recupera. post. num. 9. ex l. si quis in tantum C. unde vi. Cessat & hoc casu omnis disputatio de Hermaphrodito, quia sive in uno, sive in altero sexu incalescat magis, semper tamen in constitutione comprehenditur, ut scripsit hic. Bart. n. 1. Non enim est quod disputemus de potentiore sexu, juxta l. quæritur de sta. hom. quam declarat multis modis. Dec. in rogasti in princ. n. 6. ff. si cert. pet. & cons. 213. n. 3. Alex. l. 2. in princ. num. 42. de verb. oblig. Gomes Hisp. §. quædam num. 45. Instit. de act. & eodem loco de Actio. in prin. n. 41. Benev. Stracha tract. de merc. 1. par. n. 58. hæc Monochius.

XIV. ‘Quæritur an Hermaphrodita possit prætendere ignorantiam constitutionis in l. si quis in tantum c. vide en ff. de pœnis n. 5. Bart. in lectur.

XV. ‘Quæritur utrum Hermaphrodita succedat in feudum? Antiqua questio inquit. Bald. super, cod. l. quoties n. 7. de suis & legit. & determinatur quod sic, si magis incalescit in masculo, ut ff. de sta. hom. t. quæritur ff. de lib. & posthum. l. sed est. quæsit. §. ultim. ff. de test. l. repet. §. 1. ita tenet. gl. ff. de leg. l. de quib. & Jacob. de Domino Ardizone in sum. sua. Et ergo pro ista parte consului: quia si visis pudendis, quæ vilissima pars corporis nostri, non apparet major incalescentia, tamen si apparet in aliis operibus virtutis, ut in agilitate corporis, & præponderat in eo virilitas consului eum in feudo succedere: nec dicitur omnino imperfectus, qui similis est perfecto: quia ista imperfectio est occulta, quæ tegitur: perfectio autem est evidens & manifesta: ideo eligenda.

L. de qui. & vide per gl. & Bald. in l. 1. in fin. quæ sit longa consue. Ang. in d. l. de quib. ubi quærit quid si magis non incalescit in uno quam in alio cui debeat comparari.

‘Vide etiam Baldum in §. omnium post princ. inst. de actio. & cons. 237. quidam magnificus, paulo ante finem, lib. 3. ubi dicit, quod statuta sive consuetudines feudorum deferentes feudum ad decendentes masculos, non includunt Hermaphroditum per d. l. hoc legatum & alia quæ alligat. & Ang. cons. 256. quia consultatio. col. 2. Carneus cons. 137. viso instr. col. 3. n. 10. lib. 1. & recentior. in l. 2. in princ. ff. de verb. oblig. Vide Tiraq. gl. 5. l. 7.

‘At Sichardus in suis prælection. in rod. tit. 53. l. 8. ad l. 1. præses num. 7. Si de consuetudine fæmina non potest succedere in feudo: ergo nec Hermaphroditus: quod intelligitur de eo, in quo incaluit, id est dominatur sexus muliebris. Arg. l. quærit. ff. de sta. hom. Ubi ejusmodi Hermaphrodita in quibus dominetur sexus muliebris, comparantur mulieribus: ut contra ii in quibus dominetur sexus virilis, comparantur masculis, nunc cum eadem sit ratio in Hermaphrodita fæmina, quæ est in pura fæmina, jure etiam tale jus erit in talibus Hermaphroditis statuendum.

XVI. ‘Quæritur, qualiter debeat servire Hermaphrodita? Resp. Bald. supra 6. cod. l. quoties n. 11. Apparere duas conclusiones, sive opiniones in Hermaphrodita: una quod sufficiat servire taliter, qualiter potest, & non debeat servire per substitutum, ex quo admittitur ad fudum & hæc vera: ut ff. de verb. oblig. l. continuus §. si ab eo.