Si mulier utitur coitu in die suæ levationis, concipit masculum;

Si in quinto fæminam: Si in 6to masculum: Si in 7 fæminam:

Si in 8. masculum: Si in 9. fæminam: Si in 10. masculum:

Si in 11. utrum que Sexum.

[49] ‘Et dixerunt quidam de illis, qui loquuntur absque ratione, quod pregnatio à die ablutionis, est cum masculo usque ad quintum, & est cum puella usque ad octavum: deinde est cum masculo usque ad XI. deinde est cum Hermaphrodito.’

[50] Lib. 3. de occul. natur. mir. c. 9.

[51] ‘Primus enim diebus, elota vulva, humoreque sordido accurate expurgato, plus caloris concipit uterus, quo virile semen, potentius coalescit muliebri, atque in dextrum uteri sinum dirigitur, hepatis dextrique Renis vi attractoria, e quibus etiam sanguis calidus in alimentum futuri fœtus, iis diebus derivatur; neque enim sinistræ partes utpote alsiosæ ac frigidæ, sanguinisque inopes statim a purgatis mensibus aliquid conferre possint: sed serius ac partius sanguis depromitur a sinistræ partis venis, quas emulgentes vocant, quæ splenem renemque sinistrum perreptant, sicut post quinque demum diem usque ad octavum ex illis aliquid sanguinis confluat, quo fœtus alendus est, ita cum istæ partes vires suas obeant, censenturque dextræ ex situ loci, atque alimenti frigidi ratione femella effingitur; post octavum diem dextræ partes rursum conferendi sanguinis munus, sibi assumunt atque ex illis denuo scaturire sanguis incipit, masculum saginando.

‘Post hoc dierum curriculum, quoniam ex omni parte promiscue sanguis menstruus erumpit, ac vulva ex frigidi humoris affluxu plus satis uda efficitur, semenque nutri parti associatur; sed in media uteri capacitate fluctuat, Hermaphroditum confusa inter sesemina moliuntur, qui conceptus modo ex dextro, modo ex sinistro sinu vires formamque accipit atque utriusque opera utitur, hinc Androgyni nobis emergunt, sive Hermaphroditi.’

[52] L. 1. De occult. Nat. mir.

[53] ‘In congressu quidem indecenti, nonnumquam vitiosus hic infamisque conceptus ex indecoro concubitu conflatur, cum præter usum ac commoditatem exercendæ veneris, vir supinus, mulier prona decumbit, &c.’