STATE PAPERS, FOREIGN
Elizabeth, Vol. CXXXIV, No. 186
[Dr. Valentine Dale to Lord Burghley]
Es co tempore quo proximè ad te scripsi nullum fuit mihi prorsus tempus animi laxandi, ita fui partim itineribus partim multis gravibus & impeditis rebus administrandis distractus, nec satis etiam nunc scio an mihi liceat aliqua intermissione frui ut de liberioribus ac amœnioribus studiis possim aliquantisper cogitare. Neque verò tuam nunc volo sive tarditatem sive negligentiam in scribendo accusare nulla est enim mihi remissæ erga me tuæ amicitiæ vel minima suspitio. Ut scias igitur quid rerum hic agatur Nunquam tanta animorum consentione ad pacem conspiratum est nec unquam tamen magis diversis studiis de pacis conditionibus ineundis actum est Coguntur enim planè jam omnes longo & ancipiti bello fessi & ad inopiam atque egestatem usque redacti necessario nunc tandem ac serio de pace cogitare. Neque enim aut æris alieni quo infinito premuntur dissolvendi ratio est, nec sumptus qui sunt apud istos profusissimi diutius sustinere possunt. Vectigalia autem ac ceteri reditus regii aut oppignorata aut distracta sunt ut annui regis proventus ne ad erogationes quidem domesticas satis sufficiant. Vident igitur omnes si bellum gerendum sit, infinita contributione opus esse, cum nullæ sint principis ad bellum gerendum facultates, & omnis qua opus sit regi pecunia ab aliis sumenda aut potius extorquenda sit. Homines autem nobiles per quos bellum precipuè geritur quorum amplissimæ sunt facultates (nam hi pæne soli prædia possident & vicena aut tricena aut etiam centena plerique millia aureorum nummum habent annua). Hi quantam alicunde pecuniam corradere possunt eam prodige & profuse ilico profundunt, nulla est enim eis cura rei familiaris, sed tanqam in diem viventes quibus opus habent rebus quantivis comparant eam quam habent pecuniam negligentes & quam non habent quibusvis rationibus vel quamvis cum jactura conquirentes. Solent autem illis ut plurimum belli presertim tempore sumptus a rege subministrari. Nunc autem quum videant nihil esse regi, quod det, corpora sua periculis libenter non subjiciunt, inviti autem hoc presertim tempore ad bellum non adiguntur, itaque fit ut qui ferè uni pro principe soliti sint decertare hi bellum in primis detrectent. Plebs autem rustica inops semper est atque egena, non enim ut nostri improvidos reperiunt prediorum dominos, a quibus prerogata quadam modica pecunia exili reditu conductis agris, ad magnas opes perveniant, sed aut Coloni partiarii agrum magno labore parvo autem cum compendio colunt, aut justum fructuum precium pendunt. Hoc verò tempore vastationibus populationibus & direptionibus ita sunt expilati, ut nec bos ad arandum nec frumentum ad sementes faciendas supersit: tantum abest ut illorum pecunia bellum geri possit. Reliqua sunt oppida que sanè sunt multa & cives certe ditissimi Nam que magna ut scis nostris est trium millium coronatorum pecunia, apud istos ducentorum aut trecentorum millium exiguè sunt facultates, & qui urbes incolunt soli aut sub pignoribus & hypothecis nobilium proventus possident, aut eorum facultates fœnere exhauriunt. Inter istos autem cives opifices non nomino, quorum infinitus est numerus qui admodum difficulter victum magnis laboribus in urbibus querunt non enim in agris locus illis est ubi se ac suos tenuiter colendis agris aut pecore pascendo, ut nostri faciunt, alant. Itaque in urbis quisque proximas se confert, ubi officinas instituunt & vitam labore producunt. Multo minus inter cives numerandi sunt hi, qui passim in viis scatent omnibus oratoriis preceptis ac artibus instructi quo hominum mentes ad elemosinam & commiserationem permoveant. Neque etiam bonos illos viros hic nomino, quorum magnus est numerus qui se fratres dici volunt, quamvis inter se odiis plusquam fraternis dissideant quos ego planè eos esse existimo quos Chaucerus noster ex loco illo parum honesto sese proripere scribit, qui nugas ac nenias venditando in eam authoritatem pervenerunt. Ut æquum existiment rogari potius sese quam rogare: tanquam viri omnibus virtutibus excellentes ad quorum pedes bona nostra projicere debeamus, quanquam illorum pæne jam explosa est disciplina ab illis quorum novum est ancupium qui se Jesuistas appellant, & perfecti volunt esse, juxta illud. Estote perfecti sicut ego sum, inter quos Darbesherus noster non est minimus apostolorum si noster dicendus est qui & nos & seipsum deservit & aliam vitam alios mores sequitur, illi autem quos dixi Cives qui tantum opibus valent, clientelis miseorum opificum in quos imperium habent & suis divitiis freti, pecuniam sibi imperari non patiuntur, sciunt enim neminem esse qui eos cogere possit, cum rex parum fisus nobilibus, tutelam urbium arma, machinas, bellicas, mœnia, & quicquid est roboris illis commiserit, rogati autem immensas & crebras priores pensitationes & tributa causantur itaque pauxillulam tandem aliquam pecuniam prout nec causa postulat tanquam ab invitis quasi vi sibi exprimi patiuntur. Jam Episcopi Abbates & alii quibus opima sunt sacerdotia cum videant omnium oculos in se ac bona sua esse conjectos nec aliquam aliam esse rationem conficiende pecuniæ nisi quæ ex eorum bonis & prediis distrahendis redigatur. Quis erit (inquiunt) tandem nostri expilandi finis si bellum adhuc duret. An non sex decimas annuas fructuum nostrorum pensitamus. Vix annus adhuc est quod octingenta millia francorum que sunt centena millia librarum nostrarum in profectionem Polonicam dedimus jamque nos urgent Questores regii ad solutionem unius millionis & dimidiæ francorum, que summa est quingentorum millium coronatorum gallicorum, quos rex approbante pontifice nobis extorquet: cujus pecuniæ solvendæ rationem nullam adhuc habemus. Non tametsi pontifex ad rem tam piam nempe ad bellum intestinum alendum, predia ecclesiastica ad eum summam venire permiserit, emptores tamen non reperiuntur, coguntque nos officiales & ministri regii pecuniam quam non habemus, nostro periculo representare: recepturos aliquando ex distractione bonorum, si qui tandem reperiantur, qui tam dubio jure litem futuram presenti pecunia velint comparare non enim ignotæ sunt artes pontificiæ: Veniet namque facile tempus cum Pontifex iste aut successor aliquis ejus restitutionem in integrum pro ecclesia non sine dirarum etiam imprecatione a se impetrari facillime patiatur, nulla habita eorum ratione qui in bona ecclesiastica pecuniam impenderunt. Itaque eo ventum est ut hi quorum causa bellum hoc geritur & qui evangelicos plurimum oderunt hi nunc pacem maximè expetant, & quemvis Dei cultum potius permittant, quam se indies argento emungi patiantur imò quidvis inquiunt potius in malam rem doceant Hugonoti, neque enim magis ab illis quam ab istis possumus expilari. Nec est illorum non inepta sanè oratio. Jam homines miseri qui sedibus pulsi patria carent, inopes vagantur, quibus insidiæ undique tenduntur, supplicia & mortes intentantur, qui deserti ab omnibus, perpetuas excubias ad sese tuendos agunt hi pacem si unqam antehac nunc certè fessi ac defatigati miserè cupiunt, ut aliquis tandem sit laborum finis & patria terra quiescere liceat. Nemo est igitur qui non uno ore pacem affectet, ad pacem oculos, animum & omnes cogitationes convertat. Quin & Pontifex ipse sibi timens & veritus quem res nec sit habitura exitum, & precipuè de comitatu Avinionensi sollicitus, alios non lacessitos esse malit, quam de suis rebus in periculum venire: sperans futurum ut rex intermisso bello integris viribus eos facile opprimat, quos nunc lacerato regno satis vexare non possit. Ex qua re factum est, ut sermonibus hominum certa pax facta, & negocium prorsus transactum esse diceretur, & ea fama per uniuersum orbem sparsa sit, pacem jam manibus teneri. Sed cum de pacis conditionibus agi ceptum est, longe fuerunt alie hominum voluntates, longè alius rei exitus. Nam quibus antea sua facilitate impositum est, ne in idem discrimen inciderent Evangelicæ libertati & saluti sue presidiis, urbibus ac rebus aliis que ad vitam tuendam pertinent sibi consulere voluerunt, nec se aliorum fidei committendos esse censuerunt quin rebus omnibus integris arma sumere possent, ut si non melior at saltem non deterior istis pactionibus illorum conditio fieret. Alii contra qui spe miseros illos homines devorarant & sibi occasionem egregiam oblatam existimabant, incautos homines vafricia & insidiis prorsus opprimendi, cum viderent non esse locum dolis quin potius futurum ut Evangelium propagaretur, nec esse in illorum potestate, ut istis conditionibus homines Evangelici exterminarentur, quidvis potius faciendum esse suadebant, quam locum illis dari quos extinctos esse cupiunt, hi & se & sua omnia regi offerunt, & quoduis discrimen subeundum esse censent. Itaque nunc Pontifex bellum alioqui formidans pecuniam mutuam satis amplam u(l)troneus offert: (sibi tamen satis callide pignoribus cavens) ut regis animum a pacis cogitatione avertat. Sunt etiam alii viri providi & rebus suis prospicientes, qui sciunt vetus illud esse, mobilia esse gallorum ingenia ad suscipiendum bellum (neque enim in tanta penuria & tantes difficultatibus de aliis perturbandis desinunt cogitare, nec istis unquam aut voluntas aut pecunia ad alios vexandos deest) qui ista penitius perspiciunt & sibi prudenter cavent, hi frigidam suffundunt, pristinam gloriam nominis gallici commemorantes, & ignominiam ob oculos ponentes, si tale dedecus subeatur ut quasi victi manus tendere, & leges jam non dare sed accipere cogantur, futurum ut tempore vires regia crescant, alii contra vel simultatibus solvantur, vel insidiis opprimantur, vel premiis & pollicitationibus separentur, qua ex re fiet aliquando ut rex victor stirpem illam hominum prorsus exterminet, & ecclesiæ Romane vindex eternam sibi famam ad posteros transmittat. Hic ego si tibi que fuerint postulata, que responsa, que argumenta in utramque partem adducta, qua constantia permansum sit in petitis, quibus artibus Evangelicorum legati tentati sint, quibus intercessoribus res tractata sit, historiam tibi non epistolam scriberem nolo tamen tibi ignotum esse egregiam fuisse in hac re Helvetiorum protestantium operam, ego autem quod potui porro ut est apud comicum nostrum. His igitur rebus effectum est ut post multas & longas de pace disceptationes incertiores simus multo quam dudum, pacem enim facere noluit bellum autem gerere non possunt.
Cum ista superiora aliquot dies scripta apud me haberem, nec describendi esset ocium accepi tandem tuas vicesimo quarto Maii scriptas, ex quibus intelligo esse etiam apud vos fidefragos, ut tuo verbo utar, nam fœdifragos usquam gentium reperiri non est fas dicere, itaque nactus ocium te istis quibuscunque carere nolui, nec si tibi sit cordi ullum laborem recusabo, quin priores etiam meas queas tu le amisisse tantopere quereris descriptas ad te mittam. Vale & nostros omnes meo nomine diligenter saluta nam eos de mea salute sollicitos esse scio. Lutetie Parisiorum ultimo Junii 1575.
Tui amantissimus
V. D.
[Not addressed]
[Endorsed] Ulto. Junii[1784] 1575
Mr D. Dale to m l.
from Paris.
[In Burghley’s hand] a lettre wrytten in latin concerning the state of France.