“In Congregatione generali die 13 h. m. habitâ, dedimus suffragia nostra super schemate primæ Constitutionis dogmaticæ de Ecclesiâ Christi.
“Notum est Sanctitati Vestræ 88 Patres fuisse, qui, conscientiâ urgente et amore Sanctæ Ecclesiæ permoti, suffragium suum per verba non placet emiserunt; 62 alios, qui suffragati sunt per verba placet juxta modum, denique 70 circiter qui a congregatione abfuerunt atque a suffragio emittendo abstinuerunt. His accedunt et alii, qui, infirmitatibus aut aliis gravioribus rationibus ducti, ad suas diœceses reversi sunt.
“Hâc ratione Sanctitati Vestræ et toto mundo suffragia [pg 798] nostra nota atque manifesta fuere, patuitque quam multis episcopis sententia nostra probatur, atque hoc modo munus officiumque quod nobis incumbit persolvimus.
“Ab eo inde tempore nihil prorsus evenit quod sententiam nostram mutaret, quin imo multa eaque gravissima acciderunt, quæ nos in proposito nostro confirmaverunt. Atque ideo nostra jam edita suffragia nos renovare ac confirmare declaramus.
“Confirmantes itaque per hanc scripturam suffragia nostra a Sessione publicâ die 18 h. m. habendâ abesse constituimus. Pietas enim filialis ac reverentia quæ missos nostros nuperrime ad pedes Sanctitatis Vestræ adduxere, non sinunt nos in causâ Sanctitatis Vestræ personam adeo proxime concernente palam et in facie patris dicere non placet.
“Et aliunde suffragia in Solenni Sessione edenda repeterent dumtaxat suffragia in generali Congregatione deprompta.
“Redimus itaque sine morâ ad greges nostros, quibus post tam longam absentiam ob belli timores et præsertim summas eorum spirituales indigentias summopere necessarii sumus; dolentes, quod, ob tristia in quibus versamur rerum adjuncta etiam conscientiarum [pg 799] pacem et tranquillitatem turbatam inter fideles nostros reperturi simus.
“Interea Ecclesiam Dei et Sanctitatem Vestram, cui intemeratam fidem et obedientiam profitemur, D. N. J. C. gratiæ et præsidio toto corde commendantes sumus Sanctitatis Vestræ
“devotissimi et obedientissimi filii.
“Romæ, 17 Jul. 1870.”