[9] Pages [163], [172], [175].
[10] "Ex his enim fontibus, unde omnia ornate dicendi præcepta sumuntur, licebit etiam laudationem ornare, neque illa elementa desiderare; quæ ut nemo tradat, quis est, qui nesciat, quæ sint in homine laudanda? Positis enim iis rebus, quas Crassus in illius orationis suæ, quam contra collegam censor habuit, principio dixit: 'Quæ naturâ, aut fortunâ darentur hominibus, in iis rebus vinci posse animo æquo pati: quæ ipsi sibi homines parare possent, in iis rebus se pati vinci non posse;' qui laudabit quempiam, intelliget, exponenda sibi esse fortunæ bona. Ea sunt, generis, pecuniæ, propinquorum, amicorum, opum, valetudinis, formæ, virium, ingenii, cæterarumque rerum, quæ sunt aut corporis; aut extraneæ: si habuerit, bene his usum: si non habuerit, sapienter caruisse: si amiserit, moderate tulisse. Deinde, quid sapienter is, quem laudet, quid liberaliter, quid fortiter, quid juste, quid magnifice, quid pie, quid grate, quid humaniter, quid denique cum aliquâ virtute, aut fecerit aut tulerit."—Cicero, de Oratore, II. 11.
OF