Quæ bene cognita si teneas, natura videtur
libera continuo dominis privata superbis
ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.

Here again is a demonstration of the absurdity of supposing that the world was made for the use of men (v. 156):—

dicere porro hominum causa voluisse parare
præclaram mundi naturam proptereaque
adlaudabile opus divom laudare decere
æternumque putare atque inmortale futurum
nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
gentibus humanis fundatum perpetuo ævo,
sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi
desiperest.

A like cogent rhetoric is directed against the arguments of toleology (iv. 823):—

Illud in his rebus vitium vementer avessis
effugere, errorem vitareque præmetuenter,
lumina ne facias oculorum clara creata,
prospicere ut possemus, et ut proferre queamus
proceros passus, ideo fastigia posse
surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
bracchia tum porro validis ex apta lacertis
esse manusque datas utraque ex parte ministras,
ut facere ad vitam possemus quæ foret usus.
cetera de genere hoc inter quæcumque pretantur
omnia perversa præpostera sunt ratione,
nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
possemus, sed quod natumst id procreat usum.
nec fuit ante videre oculorum lumina nata
nec dictis orare prius quam lingua creatast,
sed potius longe linguæ præcessit origo
sermonem multoque creatæ sunt prius aures
quam sonus est auditus, et omnia denique membra
ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus.
haud igitur potuere utendi crescere causa.

The ultimate dissolution and the gradual decay of the terrestrial globe is set forth in the following luminous passage (ii. 1148):—

Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
expugnata dabunt labem putrisque ruinas.
iamque adeo fracta est ætas effetaque tellus
vix animalia parva creat quæ cuncta creavit
sæcla deditque ferarum ingentia corpora partu.[[90]]

[90] Compare book v. 306-317 on the evidences of decay continually at work in the fabric of the world.

The same mind which recognised these probabilities knew also that our globe is not single, but that it forms one among an infinity of sister orbs (ii. 1084):—

quapropter cælum simili ratione fatendumst
terramque et solem lunam mare, cetera quæ sunt
non esse unica, sed numero magis innumerali.[[91]]