conficiunt, quod nihil iterum aliud, quam nomen Dei

יהוה

. Hieronymus, non incelebris primæ ecclesiæ pater contendit (hereinafter quoted) prophetam Jeremiam hoc scribendi genere vsum fuisse, &, ne regem Babyloniæ adversus Ebræos irritaret, pro rege

בבל

dixisse

ששך

. Quin etiam sunt inter Judæos, qui verba illa apud Danielem

מנא מנא תקל ופרסין

, quæ super cænam regis Belsazaris e pariete per miraculum ad stuporem omnium prodibant, eodem modo scripta fuisse, atque iccirco hanc artificiosam litterarum transpositionem a Deo ipso primam originem suam trahere existimant. Sed incerta hœc & transeunda.

[52] Tom. iv. Oper. comment. in Jerem. cxxv., 26, p. 286, edit. Coloniens. de an. 1616.