Consulti, veteres sequi aemularierque,

O omnes saperemus ad salutem.

5His sed sunt veteres araneosi;

Tam nemo veterum est sequutor, ut tu

Illos quod sequeris novator audis.

Fac tamen quod agis; tuique primâ

Libri canitie induantur horâ:

10Nam chartis pueritia est neganda,

Nascanturque senes, oportet, illi

Libri, queis dare vis perennitatem.