Hæc pro ponderibus casus celerare necesse 'st

Propterea quia corpus Aquæ, naturaque tenuis

Aeris haud possunt æque rem quamque morari:

Sed citius cedunt Gravioribus exsuperata.

At contra nulli de nullâ parte, neque ullo

Tempore Inane potest Vacuum subsistere reii

Quin, sua quod natura petit, considere pergat:

Omnia quâ propter debent per Inane quietum

Æque ponderibus non æquis concita ferri."

De Rerum Natura, lib. ii, v. 184-239.