[11] Die 13 Septembris amb. illi Juvenes ad me redierunt, dicentes: Ne metue, sed rei quæ Tibi exhibebitur, attende! 2. Et conspexi ante me subito circulum quandam, magni solis instar, rubrum, ac velut sanguineum: in quo lineæ fuerunt, seu maculæ, albæ & nigræ, tanta mixtura se invicem variantes, ut jam nigrarum, jam albarum major cerneretur numerus: duravitque spectaculum istud per justum spatium. 3. Et cum ad me dixissent Aspice! Attende! nihil metue! nihil tibi accidet mali! 4. Ecce fulmen tribus vicibus exigui temporis intervallis sibi succedentibus intonuit, tam horrendé et terribilé, ut totus obrigescerem. 5. Circulus autem ille stabat porro coram me, maculæque albæ á nigris disjungebant sese: et circulus accessit tám propé mihi, ut manu tangere potuissem. 6. Fuit autem tam speciosus, ut toto vitæ tempore amænioris rei speciem nullam viderim: et maculæ albæ adeò candidæ ác jucundæ, ut admirationis modum nón invenerim. 7. Sed aliæ illæ maculæ à nube quadam horribilitér caliginosâ ablatæ sunt: in quâ nube tristem audivi ejulatum, etsi viderem neminem. 8. Verba tamén ejulatûs et lamentorum fuerant, bené perceptibilia, hæc; væ nobis qui nos caliginosæ nubi permisimus abstrahi à rotundo Divinæ gratiæ sanguine rubente circulo, quô nos Dei gratia in Christo dilectissimo filio suo comprehensos concluserat.
Lux é Tenebris, p. 119.
[12] Jortin’s Rem. on Ecclesiast. Hist. App. to vol. I.
[13] Eighth Relation, p. 202.
[14] De Miraculis Mortuorum.
[15] Wepfer. Histor. Apoplectic. p. 459.
[16] Garmann de Cadaverum Mumiis. Lib. iii. Tit. ii. p. 1042, 3.
[17] On Genius.
[18] De Apparitionibus mortuorum, Vivis ex Pacto factis. Lips. 1709.
[19] Baronii Annales.—This story was told to Baronius, by the grandson of Mercato, who was Proto-notary of the church, and a man of the greatest probity, as well as of general knowledge.