Sic humilis superest, et amor sibi subditur omnis,
Cuius habet nulla sorte superbus opem:
Odit eum terra, celum deiecit et ipsum,[499]
Sedibus inferni statque receptus ibi.
[Tale of the Three Questions.]
A king whilom was yong and wys,
The which sette of his wit gret pris.
Hic narrat Confessor exemplum simpliciter contra Superbiam; et dicit quod nuper quidam Rex famose prudencie cuidam militi suo super tribus questionibus, vt inde certitudinis responsionem daret, sub pena capitalis sentencie terminum prefixit. Primo, quid minoris indigencie ab inhabitantibus[500] orbem auxilium maius obtinuit. Secundo, quid maioris valencie meritum[501] continens minoris expense reprisas exiguit. Tercio, quid omnia bona diminuens ex sui proprietate nichil penitus valuit. Quarum vero questionum quedam virgo dicti militis filia sapientissima nomine patris sui solucionem aggrediens taliter Regi respondit. Ad primam dixit, quod terra nullius indiget, quam tamen adiuuare cotidianis laboribus omnes intendunt. Ad secundam dixit, quod humilitas omnibus virtutibus prevalet, que tamen nullius prodegalitatis expensis mensuram excedit. Ad terciam dixit, quod superbia omnia tam corporis quam anime bona deuastans maiores expensarum excessus inducit. Et tamen nullius valoris, ymmo tocius perdicionis, causam sua culpa ministrat.
Of depe ymaginaciouns
And strange interpretaciouns, 3070