Hic ponit Confessor exemplum contra istos detractores, qui in alterius vituperium mendacia confingentes diffamacionem fieri procurant. Et narrat qualiter Perseus, Philippi Regis Macedonie filius, Demetrio fratri suo ob eius probitatem inuidens, composito detraccionis mendacio ipsum apud patrem suum mortaliter accusauit, dicens quod ipse non solum patrem set et totum Macedonie regnum Romanis hostibus proditorie vendidisset: quem super hoc in iudicium producens, testibus que iudicibus auro subornatis, quamuis falsissime morte condempnatum euicit: quo defuncto eciam et pater infra breue postea mortuus est. Et sic Perseo successiue regnante deus huiusmodi detraccionis inuidiam abhorrens ipsum cum vniuersa suorum pugnatorum multitudine extra Danubii fluuium ab Emilio tunc Romanorum Consule euentu bellico interfici fortunauit. Ita quod ab illo die Macedonie potestas penitus destructa Romano Imperio subiugata deseruiuit, et eius detraccio, quam contra alium conspirauerat, in sui ipsius diffamacionem pro perpetuo diuulgata consistit.

A gret ensample I finde write,

Which I schal telle upon this thing.

Philippe of Macedoyne kyng

Two Sones hadde be his wif,

Whos fame is yit in Grece rif:[667]

Demetrius the ferste brother

Was hote, and Perseüs that other. 1620

Demetrius men seiden tho

The betre knyht was of the tuo,