i. Omnibus in causis sapiens doctrina salutem
Consequitur, nec habet quis nisi doctus opem.
Naturam superat doctrina, viro quod et ortus
Ingenii docilis non dedit, ipsa dabit.
Non ita discretus hominum per climata regnat,
Quin, magis vt sapiat, indiget ipse scole.
I Genius the prest of love,
Quia omnis doctrina bona humano regimini salutem confert, in hoc septimo libro ad instanciam Amantis languidi intendit Genius illam ex qua Philosophi et Astrologi philosophie doctrinam Regem Alexandrum imbuerunt, secundum aliquid declarare. Diuidit enim philosophiam in tres partes, quarum prima Theorica, secunda Rethorica, tercia Practica nuncupata est, de quarum condicionibus subsequenter per singula tractabit.
Mi Sone, as thou hast preid above
That I the Scole schal declare