The Philosophre upon a place
Hic in pietatis exemplum prout Aristotiles Regi Alexandro nuper rettulit, declarans scribit qualiter Iudeus pedester cum quodam pagano asinum equitante per desertum itinerando ipsum de secta et fide sua strictius interrogauit. Qui respondens ait: ‘Paganus sum et fides mea hec est, vt omnes vno animo diligam et penes vnumquemque tempore necessitatis pietatem[1214] pro posse meo excerceam.’[1215] Cui Iudeus: ‘Permitte me ergo, qui lassatus itinere deficio, aliquantulum equitare, et tu respectu pietatis ob meam recreacionem pedibus pro tempore[1216] incedas.’ Et ita factum est, vnde postea paganus infra breue lassatus asino suo restitui[1217] a Iudeo postulauit. At ille ait: ‘Nequaquam: quia fides mea est, vt illi qui sectam meam non credit, nocumentum[1218] absque pietate prouocare debeo.’ Et hiis dictis asellum veloci passu coegit, et paganum a dorso illusum reliquit. Quod videns paganus in terram dolens corruit, extensisque in celum manibus summam iusticiam inuocabat. Postque a terra exurgens, cum paulisper deambulasset, respexit in quamdam vallem[1219] Iudeum a leone in mortis articulo prostratum; et sic asinum suum cum gaudio resumens, pietatem magis quam austeritatem laudabilem decreuit.[1220]
In his writinge of daies olde
A tale of gret essample tolde3210*
Unto the king of Macedoine:
How betwen Kaire and Babeloine,[1221]
Whan comen is the somer heete,
It hapneth tuo men forto meete,
As thei scholde entren in a pas,
Wher that the wyldernesse was.