Kep charite and draugh pite to honde,
Maintene lawe, and so the pes schal stonde.
Explicit carmen de pacis commendacione, quod ad laudem et memoriam serenissimi principis domini Regis Henrici quarti suus[1979] humilis orator Iohannes Gower composuit.[1980] Et nunc sequitur epistola in qua idem Ioannes pro statu et salute dicti domini sui apud altissitmum deuocius exorat.
[1981]Rex celi deus et dominus, qui tempora solus
Condidit, et solus condita cuncta regit;
Qui rerum causas ex se produxit et vnum
In se principium rebus inesse dedit;
Qui dedit vt stabili motu consisteret orbis
Fixus ineternum mobilitate sua;
Quique potens verbi produxit ad esse creata,