Quod genus inde pium repleat omne solum.
Quicquid in orbe boni fuerit, tibi summus ab alto
Donet, vt in terris rex in honore regas: 30
Omne quod est turpe vacuum discedat, et omne
Est quod honorificum det deus esse tuum.
Consilium nullum, pie rex, te tangat iniquum,
In quibus occultum scit deus esse dolum.
Absit auaricia, ne tangat regia corda,
Nec queat in terra proditor esse tua.
Sic tua processus habeat fortuna perhennes,