Sit tibi iuris honor, timor excicii, pudor almus,[560]
Simplicitas animi, proximitatis amor.
Rex, ita si sapiens sapias sapienter ad omnes,
Tunc sapis in Cristo regna sapore bono.
Hic loquitur qualiter celi deus, qui est rex regum et dominus dominancium, a regibus terre pura mente precipue colendus est et super omnia metuendus.
Capm. xvi.
O rex, quicquid habes dedit hoc deus, et nichil a te
Est quod habes proprium, vel quod habere potes:
Esse creaturam te nosce dei, nec ab eius
Tu discede viis, si bene stare velis.1080