Motus ab Egipto veluti tentoria tendis,
Ad patriam vite dum properare studes.1150
Esto memor quod sis factus factoris ymago:
Cur? vt ei similis iure sequaris eum.
Expedit ergo tibi, totis vt viribus illum,
Qui te formauit teque redemit, ames.
Tanti regis opem, rex, ora, quod tibi vitam
Supleat et mortem muniat ipse tuam.[564]
Fac ea que tibi vis, bona vel mala, sic et habebis,
Te tamen in melius dirigat oro deus.