Ista bono regi bona de bonitate superni
Adueniunt; aliter non ita stabit iter.
Si rex sit vanus, sit auarus, sitque superbus,
Quo regnum torquet, terra subacta dolet.1170
Omne quod est regi placitum non expedit illi,
Que sibi iura volunt, absque rigore licent:
Mira potest regis pro tempore ferre potestas,
Vana tamen finis comprobat acta satis.
Si positum lance sit onus cum regis honore,
Non honor est tantus sicut habetur onus.