Iniustum rectum; sic perit omne bonum.1270

Hic tractat quod, sicut virtuosis nuper in ecclesia existentibus succedunt viciosi, sic et mundi proceribus omnis milicie nuper de probitate famosis succedunt modo alii, qui neque diuine neque humane laudis digni efficiuntur.

Capm. xx.

Legis diuine si cultores abiere,

Sic proceres mundi nunc abiere probi.

Mortuus est iustus Troianus, et ecce tirannus

Iusta statuta modo deprimit ipse Nero:

Conditor et legum nunc Iustinianus abiuit,

Set Dionisius has dampnat habere suas.

Mortuus est castus probus atque Valentinianus,