In maris obsequium cor vouet ipsa suum;
Amissamque sue suplet Philomena loquele
Naturam, que suis predicat acta notis:[157]100
Concinit et Progne de virginitate sororis[158]
Lesa, dum tanti sunt in amore doli.
Milia mille sonant volucrum velut organa cantus,
Et totidem flores lata per arua fragrant:
Inter eos certant, ferat vtrum cantus ad aures
Aut odor ad nares de bonitate magis:[159]
Lis tamen ipsa pia fuit et discordia concors,