Inter discordes antiqum fedus amoris

Non est ad presens qui reparare venit.

Nunc tamen esse duas specialius estimo causas,

Ex quibus hic mundus desinit esse bonus.20

Harum luxuria reperitur in ordine prima,

Ex qua torpor hebes nascitur atque quies.

Sic causatur ea miles modo tardus ad arma,

Quem mulier thalamis mulcet amore suis;

Et clauduntur ea cleri communiter ora,

Quod nequit ipse modo psallere vota deo.