‘O mundus, mundus,’ dicunt, ‘O ve tibi, mundus,

Qui magis atque magis deteriora paris!’

Quid sibi sit mundus igitur, que forma vel eius,

Que vel condicio, singula scire volo.

Quia vnusquisque ad presens de mundi fallaciis conqueritur, intendit hic de statu et condicione mundi, necnon et de miseria condicionis humane, tractare consequenter.

Capm. v.

Mundus enim sibi dat nomen, set mundus haberi

Ex inmundiciis de racione nequit:

Sordibus est plenus, viciorum germine plenus,

Plenus peccatis, plenus vbique dolis.