Hic loquitur de principio creacionis humane. Declarat eciam qualiter mundus ad vsum hominis, et homo ad cultum dei creatus extitit; ita quod, si homo deum suum debite non colat, mundus que sua sunt homini debita officia vlterius reddere non teneatur.

Capm. vi.

O si vera loquar, quicquid sibi mundus iniqum

Gestat, homo solus est magis inde reus.510

Scripta docent Genesis, primo cum conditor orbem

Fecerat, hec dicens ipse creauit Adam:

‘Nos faciamus,’ ait, ‘hominem, qui nos imitari

Possit; et vt nobis seruiat atque colat,

Inspiremus ei sensum racionis, amorem,

Vim discretiuam, quid sit et vnde venit: