Pluma tegit volucres et oues sua lana decorat,

Inque tuos vsus est tamen hoc quod habent.

Respice delicias mundi, quas flumina dotes,

Quas tibi donat opes diuitis vnda maris;

Arboribusque sitis, herbis, radicibus ortos,[613]

Floribus et foliis fructiferisque bonis.600

Pre cunctis recolat tua mens, quem te quoque fecit,

Et de quam nichilo traxit ad esse bonum;

Nam tuus illius est spiritus, et tuus eius

Est sensus, racio de racione sua.