Et tamen est illi substancia facta biformis,

Quo compegit eum, spiritus atque caro;

Vt deseruiret factori spiritus eius,

Et mundus carni spirituique caro.

Est ancilla caro fragilis, cuius dominatrix

Desuper est anima de racione dei;

Nunc tamen a mundo caro victa negat racionem,

Linquit et hec anime iura subire sue.680

Sic seruit dominans, sic regula fallit, et extra

Deuiat illa deo, que foret intus homo.