Hic loquitur qualiter omnia mundi huius sicut vestimentum veterascunt, et quasi sompnifera in ictu oculi clauduntur: loquitur eciam in speciali de mortis memoria et eiusdem nominis significacione.
Capm. xvii.
Omnia quam cicius oculi clauduntur in ictu,
Et quasi per sompnum preterit omnis homo:
Gaudia perpetuos pariunt mundana dolores
Tollit et eternum viuere vita breuis.910
Omnia que possunt amitti nulla videntur,
Nec longum quicquid desinit esse reor.
Dic quid honor, quid opes, quid gloria, quid ve iuuentus,
Forma, genus, vires, femina, vestis, ager,