Est caro corrupta viuens, plus mortua cunctis
Atque creaturis vile cadauer habet.
O speculum mortis! quotquot speculantur in illo,
Si bene se videant, gloria nulla patet:
Aduerse mortis sic ordo retrogradus extat,
Quod statuit caudas ad caput esse pares.950
A morsu vetito mors dicitur; omnia mordens
Nominis exponit significata sui.
Rebus in incertis nihil est incercius hora
Mortis, morte nichil cercius esse potest.