Predat opes, vires nichilat, disiungit amicos,

Auro nec redimi quomodocumque potest:

Tollit agenda viris, reddit tamen actibus ipsos,

Compotus vt fiat iudicis ante pedes.

Ille quidem Iudex, qui singula iudicat eque,

Munera quem mundi flectere nulla queunt:970

Iudicioque suo capiet vir digna laboris

Premia pro meritis absque fauore suis.

Hic loquitur quod, quamuis iustis et iniustis vnus sit naturaliter interitus, mors tamen iusti omnes exsoluens miserias eius spiritum glorie reddit sempiterne.

Capm. xviii.