Hic loquitur quod sunt modo pauci, qui aut propter celi affectum aut gehenne metum huius vite voluptatibus renunciant; set quecumque caro concupiscit, omni postposita racione, ardencius perficere conantur.
Capm. xxi.
Qui sibi commemorans, puto, singula ponderat eque,
Senciet a fine gaudia vana fore:1160
Nunc tamen a viciis est quilibet infatuatus,
Quod de fine suo vix memoratur homo.
Quisque suum corpus colit, et de carnis amore
Gaudet, et est anime causa relicta sue:
Gloria nec celi mentes neque pena gehenne
A mundi labe iam reuocare queunt.