Inter eos mundi quibus est donata potestas,
‘Sic volo, sic iubeo,’ sunt quasi iura modo.
Succumbunt iusti clamantes, ‘Ve! quod in orbe
Impia pars hominum singula regna terit.’1190
Vis prohibet leges, euertunt crimina mores,
Virtus peccati turbine quassa perit:
Mundus turbatur, rerum confunditur ordo,
Involuitque simul omnia grande chaos.
Squalidus in terra sic stat genitor genitusque,
Quod natura suo vix stat in orbe loco.