Vires, et nouitas ius vetus omne fugat.

Vt stolidos tamen atque rudes hos mos asininus

Signabat, quod eis nil racionis erat:

Et quia sic fatuos vidi timui magis ipsos,

Nec dabat vlterius pes michi fidus iter.240

Hic dicit se per sompnium secundam vulgi turmam in boues vidisse mutatam.

Capm. iii.

Cum quibus ecce boues veniunt quos cuspide nullus

Pungere tunc ausit, immo timebat eos:

Contra iura bouis bos spernit habere bubulcum,