Visitat has partes vindicta, qualis ab euo
In nullo mundi tempore visa fuit.
Non tamen est terra que gaudet in omnibus vna,
Set magis in nostra fit modo virga fera:
Clamor vbique, vide, non solus conqueror ipse;
Culpas tam patulas est reticere nephas:
Sic fleo cum flente, lex fallit, fallor et ipse;
Stat mea nam grauibus patria plena malis.
Nos, quibus assueuit numquam crudeliter vti
Fatum, iam pressos sternit vbique reos.1340