Scimus te solum super omnes esse colendum;
Sic nostri solus tu miserere, deus!
Hic loquitur qualiter ea que in hoc presenti libello quasi sompniando de mundi scripsit erroribus, non ex se tantum, set ex plebis voce communi concepit. Consulit tamen finaliter quod, si quis inde se culpabilem senciat, priusquam nobis peiora succedant tempora, suam ex humili corde culpam penitens emendet.
Capm. xxv.
Hos ego compegi versus, quos fuderat in me
Spiritus in sompnis: nox erat illa grauis.
Hec set vt auctor ego non scripsi metra libello,
Que tamen audiui trado legenda tibi:
Non tumor ex capite proprio me scribere fecit
Ista, set vt voces plebis in aure dabant.