Culpa quidem lata, qua virtus stat viciata,[647]

Cum non purgata fuerit set continuata,1480

Que meruit fata sunt sibi fine data.

[648]Explicit libellus qui intitulatur Vox Clamantis, editus precipue super articulo primi infortunii, quod infortunato Ricardo secundo in primordiis regni sui, vt audistis, quasi ex dei virga[649] notabiliter in Anglia contingebat. Et nunc vlterius, quia ipse non inde remorsus, immo magis ad modum tiranni induratus, regnum suum assiduis oppressionibus incessanter flagellare non desistit, diuine vindicte flagellum vsque in sue deposicionis exterminium non inmerito assecutus est. Tres namque tunc regni nobiles super hoc specialius moti, scilicet Thomas Dux Glouernie, qui vulgariter dictus est Cignus, Ricardus Comes Arundellie, qui dicitur Equs, Thomas Comes de Warrewyk,[650] cuius nomen Vrsus, hii vero vnanimes cum quibusdam aliis proceribus sibi adherentibus, vt regie malicie fautores delerent, ad dei laudem regnique commodum in manu forti iusto animo viriliter insurrexerunt, prout in hac consequenti cronica, que tripertita est, scriptor manifestius declarare intendit.

FOOTNOTES:

[590] 9 magnanimi CEHDL magnatum S

[591] 27 Consilium CEHDL

[592] 43 descessit SHG descescit L decessit CED

[593] 87 da pinguibus CE

[594] 125 circumprecordia SG