Si non directe procerum cognomina recte,
Hec tamen obscura referam, latitante figura:
Scribere que tendo si mistica verba legendo
Auribus apportant, verum tamen illa reportant.
Nota de nominibus trium procerum predictorum sub figura. Comes Marescallus. Strenuissimus Comes Derbeie.
Sunt Olor, Vrsus, Equs, stat eorum quilibet equs,
Non hii diuisi, set in vnum sunt quasi visi:50
Penna coronata tribus hiis fuit associata:
Qui gerit S tandem turmam comitatur eandem,
Nobilis ille quidem probus et iuuenis fuit idem,