Quo prius inflatus quamsepe dolet sceleratus:
Turbinis vt ventus, sic irruit acra iuuentus
In Cignum spretum, dum se putat esse quietum.
O quam fortuna stabilis non permanet vna!
Qualiter rex sui pectoris odium, quod adiu latuit, ad expressam vindictam primo contra ducem Glouernie, qui Cignus dicitur, in oculis omnium fulmine plus subito produxit. Nam et ipse rex in propria persona dictum ducem apud Plescy improuisum manu forti cepit, et eum sic captum Calisias indilate produci, et ibi sub arta custodia striccius incarcerari constituit.
Exemplum cuius stat in ordine carminis huius.30
Rex agit et Cignus patitur de corde benignus,
Illeque prostratus non est de rege leuatus:
Ad Plescy captus tunc est velut hostia raptus,
Rex iubet arma geri, nec eo voluit misereri.