Trans mare natauit, regnum qui semper amauit,

Flent Centum Mille, quia Cignus preterit ille.

Calisie portus petit, vnde dolus latet ortus,

Error quem regis genuit putredine legis:

Carcere conclusus subito fuit ille reclusus;

Nescit quo fine, sit vite siue ruine.50

Tunc rex elatum sumpsit quasi falco volatum,

Vnde suas gentes perdit custode carentes.

Qualiter rex, qui per mille meandros procerum corda exagitans inquietauit, Ricardum Comitem Arundellie[682] qui dicitur Equs, fraudulenter decepit. Erat enim tunc frater dicti Comitis Thomas, Cantuariensis archiepiscopus, cui rex sub iuramento fidem prestitit, quod, si dictus Comes ad sui regis presenciam obediens sponte veniret, liber extunc absque calumpnia, vbicumque transire vellet, cum firma regis amicicia fiducialiter permaneret: et sic veniens probus Comes ab improbo rege decipitur.

Amoto Cigno, rex feruens corde maligno