Et sic cautelis captus fuit ille fidelis.
Vrsus vt audiuit, non ergo remotus abiuit;
Signans se Cristo mentem stabiliuit in isto:
Non facit excursus paciens que piissimus Vrsus,
Set magis attendit mala que fortuna rependit:
Qualiter Thomas, alio nomine Vrsus, tunc Comes de Warwyk, a regis satellitibus Londoniis captus et in carcerem missus inmunis culpe paciens succubuit. Super quo suum parliamentum apud Westmonasterium in proximo pronunciandum rex tirannus decreuit.
Londoniis mansit, nec ab vrbis cardine transit,
Quo captiuatus fuit hic sine labe reatus.70
Sic tres persone vi set non iure corone
Carceribus stricti remanent velut vmbra relicti.